monumenta.ch > Plinius > sectio 74

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 74
{XLIII} et in Hispania mulis provehunt simili de causa. tantumque pabulum refert, ut mella quoque venenata fiant. Heracliae in Ponto quibusdam annis perniciosissima existunt ab iisdem apibus facta, nec dixere auctores, e quibus floribus ea fierent! nos trademus quae conperimus. herba est ab exitio et iumentorum quidem, sed praecipue caprarum appellata aegolethron. huius flore concipiunt noxium virus aquoso vere marcescentis. ita fit, ut non omnibus annis sentiatur malum.